Catullus, Carm. 16
Pedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex versiculis meis putastis,
[quod sunt molliculi,] parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est;
[qui tum denique habent salem ac leporem,
[si sunt molliculi ac parum pudici,]
et [quod pruriat] incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis
[qui duros nequeunt movere lumbos.]]
vos, [quod milia multa basiorum
legistis,] male me marem putatis?
pedicabo ego vos et irrumabo.