Catullus, Carm. 21
Aureli, pater esuritionum,
non harum modo, sed [quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis,]
pedicare cupis meos amores.
nec clam: nam simul es, iocaris una,
haerens {ad latus} omnia experiris.
frustra: nam insidias mihi instruentem
tangam te prior irrumatione.
atque [id si faceres satur,] tacerem:
nunc ipsum id doleo, [quod esurire
meus iam puer et sitire discet.]
quare desine, [dum licet pudico,]
[ne finem facias,
sed irrumatus.]