Catullus, Carm. 51

 

Ille mi par esse deo videtur,

ille, [si fas est,] superare divos,

[qui sedens adversus identidem te

spectat et audit

dulce ridentem, [misero quod omnis

eripit sensus mihi]: nam [simul te,

Lesbia, aspexi,] nihil est super mi

<vocis {in ore}>

lingua sed torpet, tenuis sub artus

flamma demanat, sonitu suopte

tintinant aures, gemina teguntur

lumina nocte.

otium, Catulle, tibi molestum est:

otio exsultas nimiumque gestis:

otium et reges prius et beatas

perdidit urbes.