Catullus, Carm. 76

 

Siqua recordanti benefacta priora voluptas

est homini, [cum se cogitat esse pium,

nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo

divum ad fallendos numine abusum homines,]

multa parata manent {in longa aetate,} Catulle,                                      5

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

nam [quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere,] haec {a te} dictaque factaque sunt.

omnia quae ingratae perierunt credita menti.

quare iam te cur amplius excrucies?                                                               10

quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,

et dis invitis desinis esse miser?

difficile est longum subito deponere amorem,

difficile est, verum hoc [qua lubet] efficias:

una salus haec est. hoc est tibi pervincendum,                                            15

hoc facias, [sive id non pote || sive pote].

o di, [si vestrum est misereri,] aut [si quibus umquam

extremam iam {ipsa in morte} tulistis opem,]

me miserum aspicite et, [si vitam puriter egi,]

eripite hanc pestem perniciemque mihi,                                                   20

[quae mihi subrepens imos ut torpor in artus

expulit {ex omni pectore} laetitias.]

non iam illud quaero, [contra me ut diligat illa,

aut, [quod non potis est,] esse pudica velit:]

ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.                         25

o di, reddite mi hoc {pro pietate mea}.