Catullus,
Carm. 8
Miser Catulle, desinas ineptire,
et [quod vides perisse] perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
[cum ventitabas [quo puella ducebat
amata nobis [quantum amabitur nulla.]]]
[ibi illa multa cum iocosa fiebant,
[quae tu volebas nec puella nolebat,]]
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non volt: tu quoque impotens noli,
nec [quae fugit] sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
vale, puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam.
at tu dolebis, [cum rogaberis nulla.]
scelesta, vae te, quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle,
destinatus obdura.