Catullus, Carm. 83

 

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:

haec illi fatuo maxima laetitia est.

mule, nihil sentis? [si nostri oblita taceret,]

sana esset: nunc [quod gannit et obloquitur,]

non solum meminit, sed, [quae multo acrior est res,]

irata est. hoc est, uritur et loquitur.