Horace, Carm. 1.18 (ed. Page)

 

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem

circa mite solum Tiburis et moenia Catili.

siccis omnia nam dura deus proposuit, neque

mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

quis {post vina} gravem militiam aut pauperiem crepat?         5

quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?

at, [ne quis modici transiliat munera Liberi,]

Centaurea monet {cum Lapithis} rixa {super mero}

debellata, monet Sithoniis non levis Euius,

cum fas atque nefas exiguo fine libidinum                                                        10

discernunt avidi.  non ego te, candide Bassareu,

invitum quatiam, nec variis obsita frondibus

{sub divum} rapiam.  saeva tene {cum Berecyntio

cornu} tympana, [quae subsequitur caecus Amor sui,

et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem,                                           15

arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.]