Horace, Carm. 1.28 (ed. Page)
Te maris et terrae numeroque carentis harenae
mensorem cohibent, Archyta,
pulveris exigui prope litus parva Matinum
munera, || nec quidquam tibi prodest
a‘rias tentasse domos animoque rotundum 5
percurrisse polum morituro.
occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
Tithonusque remotus {in auras}
et Iovis arcanis Minos admissus; habentque
Tartara Panthoiden iterum Orco 10
demissum, [quamvis, clipeo Troiana refixo
tempora testatus, nihil ultra
nervos atque cutem morti concesserat atrae,
iudice te non sordidus auctor
naturae verique. sed omnes una manet nox 15
et calcanda semel via leti.
dant alios Furiae torvo spectacula Marti;
exitio est avidum mare nautis;
mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum
saeva capus Proserpina fugit. 20
me quoque devexi rapidus comes Orionis
Illyricis Notus obruit undis.
at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae
ossibus et capiti inhumato
particulam dare: sic, quodcunque minabitur Eurus 25
fluctibus Hesperiis, Venusinae
plectantur silvae te sospite, multaque merces,
unde potest, tibi defluat aequo
ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.
negligis immeritis nocituram. 30
postmodo te natis fraudem committere? fors et
debita iura vicesque superbae
te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,
teque piacula nulla resolvent.
quamquam festinas, non est mora longa; licebit 35
iniecto ter pulvere curras.