Horace, Carm. 1.7 (ed. Page)
Laudabunt alii
claram Rhodon aut Mitylenen
aut Epheson bimarisve Corinthi
moenia vel Baccho
Thebas vel Apolline
Delphos
insignes aut Thessala Tempe.
sunt, [quibus
unum opus est,
intactae Palladis urbem 5
carmine perpetuo celebrare et
undique decerptam frondi
praeponere olivam.]
plurimus in Iunonis honorem
aptum dicet
equis Argos
ditesque Mycenas.
me nec tam patiens Lacedaemon 10
nec tam Larissae percussit
campus opimae,
quam domus Albuneae resonantis
et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
mobilibus pomaria rivis.
[albus ut obscuro
deterget nubila
caelo * 15
saepe Notus neque parturit imbres
perpetuo,]
sic tu sapiens
finire memento
tristitiam vitaeque labores
molli, Plance, mero, [//seu te fulgentia
signis
castra tenent //seu densa
tenebit 20
Tiburis umbra
tui.] [Teucer Salamina patremque
cum fugeret,] tamen uda Lyaeo
tempora populea
fertur vinxisse
corona,
sic tristes affatus amicos:
[quo nos cunque feret
melior fortuna parente,] 25
ibimus, o socii comitesque.
nil desperandum Teucro
duce et auspice Teucro;
certus enim promisit Apollo,
ambiguam tellure
nova Salamina futuram.
o fortes peioraque passi 30
mecum saepe viri, nunc vino
pellite curas:
cras ingens iterabimus aequor.