Horace, Carm. 2.16
Otium divos
rogat in patenti
prensus Aegaeo,
[simul atra nubes
condidit lunam
neque certa fulgent
sidera nautis;]
otium bello furiosa
Thrace, 5
otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura
ve-
nale nec auro.
non enim gazae neque consularis
submovet lictor
miseros tumultus 10
mentis et curas
laqueata circum
tecta volantis.
vivitur parvo bene [cui
paternum
splendet {in mensa
tenui} salinum
nec levis somnos timor
aut cupido 15
sordidus aufert.
quid brevi fortes iaculamur
aevo
multa?
quid terras alio calentis
sole mutamus? patriae
quis exsul
se quoque fugit? 20
scandit aeratas vitiosa
navis
cura nec turmas
equitum relinquit,
ocior cervis
et agente nimbos
ocior Euro.
laetus {in praesens} animus
[quod ultrast] 25
oderit curare
et amara lento
temperet risu;
nihil est
{ab omni
parte} beatum.
abstulit clarum cita
mors Achillem,
longa Tithonum
minuit senectus, 30
et mihi forsan [tibi
quod negarit]
porriget hora.
//te greges centum Siculaeque
circum
mugiunt vaccae,
//tibi tollit
hinnitum
apta quadrigis
equa, //te
bis Afro 35
murice tinctae
vestiunt lanae; //mihi
parva rura et
spiritum Graiae
tenuem Camenae
Parca non mendax
dedit et malignum
spernere volgus. 40