Horace, Carm. 3.11 (ed. Page)
Mercuri,--nam te docilis
magistro
movit Amphion
lapides canendo,--
tuque testudo resonare
septem
callida nervis,
neque loquax
olim neque grata, nunc et 5
divitum mensis
et amica templis,
dic modos,
[Lyde quibus
obstinatas
applicet aures,
[quae velut latis equa
trima campis
ludit exsultim metuitque
tangi, 10
nuptiarum expers
et adhuc protervo
cruda marito.]]
tu potes tigres
comitesque silvas
ducere et rivos
celeres morari;
cessit immanis
tibi blandienti 15
ianitor aulae,
Cerberus, [quamvis furiale centum
muniant angues
caput eius
atque
spiritus teter saniesque
manet
ore trilingui.] 20
quin et Ixion Tityosque voltu
risit invito,
|| stetit urna
paullum
sicca, [dum grato
Danai puellas
carmine mulces.]
audiat Lyde scelus
atque notas 25
virginum poenas
et inane lymphae
dolium fundo
pereuntis imo,
seraque fata,
[quae manent culpas
etiam {sub Orco}.]
impiae,--nam quid
potuere maius?-- 30
impiae sponsos
potuere duro
perdere ferro!
una {de multis} face
nuptiali
digna periurum
fuit in parentem
splendide
mendax et in omne virgo 35
nobilis aevum,
'surge,' [quae dixit
iuveni marito,]
'surge, [ne longus
tibi somnus,
[unde
non times,] detur;]
socerum et scelestas
falle sorores, 40
[quae velut nactae vitulos
leaenae
singulos eheu lacerant:] ego
illis
mollior nec te
feriam neque {intra
claustra} tenebo.
me pater saevis
oneret catenis, 45
[quod viro clemens
misero peperci;]
me vel extremos
Numidarum in agros
classe releget.
i, [pedes quo te
rapiunt et aurae,
[dum favet nox
et Venus,]] i secundo 50
omine et nostri
memorem sepulcro
scalpe querellam.'