Horace, Carm. 4.11 (ed. Page)
//Est mihi nonum superantis annum
plenus Albani cadus; //est {in horto},
Phylli, nectendis apium coronis;
//est hederae vis
multa, [qua crines religata fulges]; 5
ridet argento domus; ara castis
vincta verbenis avet immolato
spargier agno;
cuncta festinat manus, || huc et illuc
cursitant mixtae pueris puellae; 10
|| sordidum flammae trepidant rotantes
vertice fumum.
ut tamen noris [quibus advoceris
gaudiis,] Idus tibi sunt agendae,
[qui dies mensem Veneris marinae 15
findit Aprilem,
iure sollemnis mihi sanctiorque
paene natali proprio,] [quod {ex hac
luce} Maecenas meus adfluentes
ordinat annos.] 20
Telephum, [quem tu petis,] occupavit
non tuae sortis iuvenem puella
dives et lasciva tenetque grata
compede vinctum.
terret ambustus Pha‘thon avaras 25
spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
Bellerophontem,
[semper ut te digna sequare et [ultra
quam licet] sperare nefas putando 30
disparem vites.] age iam, meorum
finis amorum--
non enim posthac alia calebo
femina--condisce modos, [amanda
voce quos reddas;] minuentur atrae 35
carmine curae.