Horace, Carm. 4.13 (ed. Page)
Audivere, Lyce, di mea vota, || di
audivere, Lyce: fis anus, et tamen
vis formosa videri
ludisque et bibis imprudens
et cantu tremulo pota Cupidinem 5
lentum sollicitas. ille virentis et
doctae psallere Chiae
pulchris excubat in genis.
importunus enim transvolat aridas
quercus et refugit te, [quia luridi 10
dentes], te [quia rugae *or [te quiaÉ
turpant et capitis nives].
nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec clari lapides tempora,
[quae semel *
(cari)
notis condita fastis 15
inclusit volucris dies].
quo fugit Venus, heu, quove color? decens
quo motus? quid habes illius, illius,
[quae spirabat amores,]
[quae me surpuerat mihi, 20
felix {post Cinaram}, notaque et artium
gratarum facies]? sed Cinarae breves
annos fata dederunt
servatura diu parem
cornicis vetulae temporibus Lycen, 25
[possent ut iuvenes visere fervidi
multo non sine risu
dilapsam {in cineres} facem].