Horace, Carm. 4.3 (ed. Shorey and Laing)
[Quem tu, Melpomene, semel
nascentem placido lumine videris,]
illum //non labor Isthmius
clarabit pugilem, //non equus impiger
curru ducet Achaico 5
victorem, //neque res bellica Deliis
ornatum foliis ducem,
[quod regum tumidas contuderit minas,]
ostendet Capitolio;
sed [quae Tibur aquae fertile praefluunt,] 10
et spissae nemorum comae
fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae principis urbium
dignatur suboles inter amabilis
vatum ponere me choros, 15
et iam dente minus mordeor invido.
o testudinis aureae
dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
o mutis quoque piscibus
donatura cycni, [si libeat,] sonum, 20
totum muneris hoc tuist,
[quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae]:
[quod spiro et placeo, [si placeo,]] tuumst.
minae, -arum (f. pl.) : threats, menaces
fidicen, fidicinis (m.) : lute-player