Horace, Carm. 4.4 (ed. Page)
[//Qualem ministrum
fulminis alitem,
[cui rex deorum regnum
{in aves vagas}
permisit expertus fidelem
Iuppiter {in Ganymede flavo}]
olim iuventas et patrius vigor 5
nido laborum
propulit inscium
|| vernique iam nimbis remotis
insolitos docuere nisus
venti paventem, || mox {in ovilia}
demisit hostem
vividus impetus, 10
|| nunc {in reluctantes
dracones}
egit amor dapis
atque pugnae;
//qualemve laetis caprea
pascuis
intenta fulvae
matris {ab ubere}
iam lacte depulsum leonem 15
dente novo peritura vidit:]
videre Raetis bella
sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici;--[quibus
[mos unde deductus {per omne
tempus} Amazonia securi 20
dextras obarmet,] quaerere
distuli,]
nec scire fas
est omnia;--sed
diu
lateque victrices catervae
consiliis iuvenis revictae
sensere, [quid mens
rite], [quid indoles 25
nutrita {faustis
sub penetralibus}
posset], [quid Augusti
paternus
in pueros animus Nerones].
fortes creantur fortibus
et bonis;
//est {in iuvencis},
//est {in equis}
patrum 30
virtus, neque imbellem feroces
progenerant aquilae columbam;
doctrina sed vim promovet
insitam,
rectique cultus
pectora roborant;
[utcunque defecere mores,] 35
indecorant bene nata culpae.
[quid debeas, o Roma, Neronibus,]
testis Metaurum
flumen et Hasdrubal
devictus et pulcher fugatis
ille dies Latio tenebris, 40
[qui primus alma
risit adorea,
[dirus per urbes
Afer ut Italas
ceu flamma per taedas vel Eurus
per Siculas equitavit undas.]
{post hoc} secundis usque laboribus 45
Romana pubes crevit,
et impio
vastata Poenorum tumultu
fana deos habuere
rectos,
dixitque tandem perfidus Hannibal:
cervi, luporum
praeda rapacium, 50
sectamur ultro, [quos opimus
fallere et effugere est
triumphus].
gens, [quae cremato
fortis ab Ilio
iactata Tuscis
aequoribus sacra
natosque maturosque patres 55
pertulit {Ausonias ad urbes}],
[duris ut ilex tonsa
bipennibus
nigrae feraci
frondis in Algido,]
{per damna}, {per caedes}, ab ipso
ducit opes animumque
ferro. 60
non hydra secto corpore firmior
vinci dolentem
crevit in Herculem,
monstrumve submisere Colchi
maius Echioniaeve Thebae.
merses profundo, pulchrior
evenit; 65
luctere, multa
proruet integrum
cum laude victorem geretque
proelia coniugibus loquenda.
Karthagini iam non ego nuntios
mittam superbos: occidit,
occidit 70
spes omnis et fortuna nostri
nominis Hasdrubale interempto:
nil Claudiae non perficient
manus,
[quas et benigno
numine Iuppiter
defendit et curae sagaces 75
expediunt per acuta belli].
adorea, -ae (f.) : reward of valor; glory (originally
in the form of grain)