Horace, Carm. 4.8 (ed. Page)
//Donarem pateras
grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus;
//donarem tripodas,
praemia fortium
Graiorum, || neque tu pessima munerum
ferres, divite
me scilicet artium, 5
[quas aut Parrhasius
protulit aut Scopas,]
hic saxo,
|| liquidis ille coloribus
sollers //nunc hominum
ponere, //nunc deum.
sed non haec mihi
vis, || non tibi talium
res est
aut animus deliciarum egens. 10
gaudes carminibus;
carmina possumus
donare et pretium
dicere muneri.
//non incisa notis
marmora publicis,
[{per quae} spiritus
et vita redit
bonis
{post mortem} ducibus,]
//non celeres fugae15
reiectaeque retrorsum Hannibalis minae,
//non incendia Karthaginis
impiae *text?
eius, [qui
domita nomen
ab Africa
lucratus rediit,]
clarius indicant
laudes [quam Calabrae
Pierides]: neque, 20
[si chartae sileant
[quod bene feceris,]]
mercedem tuleris. quid
foret Iliae
Mavortisque puer,
[si taciturnitas
obstaret meritis
invida Romuli]?
ereptum Stygiis
fluctibus Aeacum 25
virtus et favor
et lingua potentium
vatum divitibus
consecrat insulis.*
dignum laude
virum Musa
vetat mori:
caelo Musa
beat. sic Iovis interest
optatis epulis impiger
Hercules, 30
clarum Tyndaridae
sidus ab infimis
quassas eripiunt
aequoribus rates,
ornatus viridi
tempora pampino
Liber vota
bonos ducit
ad exitus.
sollers, sollertis : clever, skillful, adroit